monumenta.ch > Plinius > sectio 122

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 122
{XXXII} Peregrinae sunt et lynces, quae clarissime quadripedum omnium cernunt. ungues earum omnes cum corio exuri efficacissime in Carpatho insula tradunt. hoc cinere poto propudia virorum, eiusdem aspersu feminarum libidines inhiberi, item pruritus corporum, urina stillicidia vesicae. itaque eam protinus terra pedibus adgesta obruere traditur. eadem autem et iugulorum dolori monstratur in remedio. hactenus de externis.